Et fugit David in Nobe ad Abimelech sacerdotem, fratrem Achiae. Qui cum miraretur, quod quasi solus venisset gener regis, ait ad eum David: Secretus sermo regis urgebat me, et condixi pueris in illum, et illum locum, et ideo private veni, et cum paucis, vel fere cum nullis. Nunc si quid habes ad manum, saltem quinque panes, da mihi. Forte ex numero panum, numerus intelligitur sociorum, nec mentitur David. Non enim animo fallendi hoc dixit. Et respondit sacerdos: Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum, panes scilicet propositionis. Si mundi sunt pueri, et maxime a mulieribus, manducent, quasi dicat: Necessitas non habet legem; si tamen immundi sunt pro coitu, nec in necessitate dabo eis. Et ait David ad eum: Continuimus nos ab heri et nudiustertius, et fuerunt vasa puerorum sancta, id est corpora in quibus continentur animae, vel ipsi pueri. Porro et via haec polluta est, sed ipsa sanctificabitur hodie in vasis, quasi dicat, forte in via hac aliquid immunditiae contraximus; sed munditia corporum sufficit ad eam mundandam. Hebraeus habet: Sunt vasa puerorum sancta et dicunt de vasis ad edendum, quasi dicat: In vasis mundis licet tibi ponere panes mundos. Sequitur: Porro via haec laica est, id est interrogatio tua laicalis est, quasi dicat: Cur quaeris de munditia, cum etiam, si mundi essent, vesci non deberent? Sed et ipsa santificabitur hodie in vasis, id est in conscientiis nostris. Scimus enim quia necessitas, quae non habet legem, excusat nos, et quasi sanctificat, et dedit eis panes propositionis, qui sublati fuerant, ut ponerentur calidi. Ex hoc perpenditur quod Sabbatum erat. Cumque quaesisset ab eo David, si haberet arma, dedit ei gladium Goliae. Josephus dicit lanceam, quae erat involuta pallio in tabernaculo. Erat enim tunc ibi arca cum aliquo suo tabernaculo. Et consideravit haec omnia Doeg Idumaeus potentissimus pastorum Saul, qui erat ad orandum obligatus voto.